monumenta.ch > Plinius > sectio 262

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 262
{XLVII} quod si fructum non maturent prius inarescentem, praecisarum ad radices plagam fibrasque aceto acri et urina vetusta madefacere atque eo luto obruere, saepe fodere. olearum, si parum promisere fructus, nudatas radices hiberno frigori opponunt, eaque castigatione proficiunt. omnia haec annua caeli ratione constant et aliquando serius poscuntur, aliquid celerius. nec non ignis aliquis prodest, ut harundini. ambusta namque densior mitiorque surgit.